PDF Pars Tertia
PDF Vorderdeckel
PDF Vorsatz
PDF Schmutztitel
PDF Titelblatt
PDF Historiae Concilii Tridentini Liber Decimvsseptimvs.
PDF Argvmentvm.
PDF Capvt Primvm. Generalis coetus die sexto Iunij, in quo quinque articuli de vsu Eucharistiae proponuntur. Noua contentio hîc excitata de mansione, & promissio à Mantuano facta ad eam sedandam. Archiepiscopus Lancianensis missus ad Pontificem à Legatis. Petitionum volumen, quod à Caesare eius Oratores accipiunt, exhibendum Concilio. Huiusce rei executio per Praesides impedita.
PDF Capvt II. Documenta à Legatis tradita Archiepiscopo Lancianensi de Synodi processu, ac de decisione articuli super mansione.
PDF Capvt III. Officia Vicecomitis Tridenti cum singulis Legatis. Rerum status, quem hîc nanciscitur. Auditae ab eodem obtrectationes in Aulam. Ea quae Pontifex de Sessione celebrata Legatis significarit. Abeundi venia à Mantuano petita Repulsa. Iterata eiusdem petitio. Tres conditiones quaesitae, vt illic persistat.
PDF Capvt IV. Multa Suauis errata. Bauariae Orator exceptus. Illius, & Venetorum mutuae denuntiationes. Lis cum Heluetiis & Florentino. Postulata Bauari & Caesarianorum in Concilio.
PDF Capvt V. Confirmatus Mantuani animus ad legationem prosequendam, hortatu etiam Caesaris accedente. Huius purgatio apud Legatos de rerum à se propositarum libello ad ipsos misso, quorum arbitrio rem committit.
PDF Capvt VI. Mandata Legatis tradita, vt in Synodo progrederentur. Dogmata Fidei de sumptione Eucharistiae, à Patribus expensa.
PDF Capvt VII. Difficultas, & dilatio articulorum de Calice laicis concedendo. Contentio ea de causa à Praesidibus superata. Aliae diffcultates à Patribus obiectae in Canones Fidei, à minoribus Theologis comprobatos.
PDF Capvt VIII. Reditus Archiepiscopi Lancianensis, & responsa Pontificis ab eo delata. Epistola ab vno supra triginta Episcopis ad se purgandos scripta. Venia abeundi, anteà quibusdam Episcopis à Legatis concessa, & posteà iussu Pontificis reuocata. Mandata Vicecomiti tradita; eiusque solertia, ad conciliandos inter se Mantuanum ac Simonettam impensa. Adhibita à Morono studia cum Patribus Concilij sibi intimis. Multa Suauis errata.
PDF Capvt IX. Leges expensae ac statutae de iis qui sacris initiantur ex titulo patrimonij; de sacrorum Ordinum collatione gratuita, ac de quotidianis distributionibus. Narrationes, ratiocinationesque Suauis de hisce rebus; ac praesertim, an offecerit ciuili felicitati, & laicorum potestati Clericorum multitudo; & an licita fuerit noua quotidianarum distributionum constitutio.
PDF Capvt X. Decreta habita de multiplicandis ministris, titulisque Paroeciarum: de multis in vnicam redigendis: de consulendo Parochorum inscitiae & improbitati: de transferendis ad Ecclesias principales Sacerdotiis collabentibus, & irreparabilibus: de potestate Ordinariorum in Sacerdotia commendata: de Quaestorum abusu; & varia ab Episcopis prolata in postrema emendationis sanctione.
PDF Capvt XI. Decreta & Canones Fidei expensa & correcta in conuentu generali. Disputationes de capite sexto S. Ioannis. Nouae difficultates à Salmerone & à Torres excitatae pridie quàm Sessio haberetur. Sententiarum varietas in ipsa Sessione, eiusque exitus. Grauia Suauis errata.
PDF Capvt XII. Animaduersiones expenduntur, à Suaui famae publicae assignatae, de Dogmatum ac Disciplinae Decretis memoratis.
PDF Capvt XIII. Inter Mantuanum & Simonettam reconciliatio. Litterae Regis Catholici de Continuatione & Mansione. Pontificis responsum ad epistolam Italicorum Praesulum, qui affirmarant, mansionem esse Iuris Diuini. Eiusdem mandata Legatis tradita super eo negotio. Praescriptus Theologis ordo; sed non seruatus. Articuli de Sacrificio propositi.
PDF Capvt XIV. Lansaci studia apud Regem, vt Praesules ac Theologos mitteret. Litterae Reginae, quibus à se mitti scribit; ac moram petit, sed cum repulsa. Profectio Fabri in Galliam, eiusque ad Reginam litterae. Earum examen. Caesaris ardentissima postulata pro Calicis concessione.
PDF Historiae Concilii Tridentini Liber Decimvsoctavvs.
PDF Argvmentvm.
PDF Capvt Primvm. Theologorum conuentus de Missae sacrificio. Variae Patrum sententiae de praemittenda explicatione doctrinae. Quaestio suscitata, An Christus in Coena seipsum pro nobis immolauerit.
PDF Capvt II. Variae sententiae, earumque fundamenta, de memorata quaestione, & alia in Decretis expensa & composita.
PDF Capvt III. Proposita, postulantibus Caesarianis, concessio Calicis coetui generali. Rationes ab ipsis allatae.
PDF Capvt IV. Non modica sententiarum varietas in generali Conuentu, de Calicis concessione.
PDF Capvt V. Noua Caesarianorum studia ad impetrandum Calicem, & noua trutina de doctrina, ac praesertim de Sacerdotio, Apostolis à Christo in Coena collato; & varia Suauis errata.
PDF Capvt VI. Capita reformandae disciplinae digesta: abusus in Missa correcti.
PDF Capvt VII. Complurium Episcoporum querimoniae ob leuia de disciplina Decreta. Variae suspiciones ex proximo Gallorum Praesulum aduentu. Postulata Galliae Oratorum, Tridenti ac Romae interposita, ad retarandas sanctiones, illic reiecta, hîc Praesidum arbitrio remissa. Pares Caesarianorum petitiones. Legatorum consilium. Nouae propositionis forma parata de Calicis concessione.
PDF Capvt VIII. Disputatio & susceptum consilium de Calicis concessione. Oratorum conuentus habitus apud Archiepiscopum Pragensem. Variae inter eos sententiae. Quaedam ab ipsis significata Legatis ante postremum coetum, & Legatorum responsa. Difficultas in eodem coetu de Doctrinae argumento.
PDF Capvt IX. Sessio sexta, siue vigesima secunda. Sententiarum varietas. Obedientia, quam professus est Syrus Patriarcha, recitata; & Lusitani Oratoris contestatio. Errata Suauis de re gesta, & quae ab eodem in Calicis Decretum obiiciuntur, reiecta.
PDF Capvt X. Disseritur de iis quae obiicit Suauis, aut obiecta refert inter dicto Missae celebrandi vulgari idiomate, ipsius precationibus submißè pronuntiatis; auctoritati Episcopis impertitae in Nosocomia, aliaque pia opera; permutationi postremarum voluntatum, & legum relaxationibus Pontifici reseruatis.
PDF Capvt XI. Noua postulata Gallorum ac Caesarianorum de prolatione Sessionis, morumque correctione. Legatorum responsa, significata ab ipsis Pontifici, de Correctione, & ab eo reddita in communi mandata, & priuatim Simonettae.
PDF Capvt XII. Articuli de Ordinis Sacramento minoribus Theologis propositi. Leges ipsis praescriptae in rerum ac temporis partitione. Sententiae Salmeronis, Soti, & Cornelij. Quaestio orta: Num Episcopi superiores sint Sacerdotibus Iure diuino. Cura Legatorum in ea restinguenda, ne altera de mansione resurgeret. Obiectae ad id difficultates. Tria excogitata consilia, quò altera praecideretur.
PDF Capvt XIII. De tribus capitibus propositis sententia Pontificis. Varia iactitata & cogitata de aduentu Gallorum. Contento de loci præ reogatiua inter Heluetium & Bauaricum Oratorem, rursus ad aliquod tempus sedata.
PDF Capvt XIV. Complura Suauis errata. Poloniae Orator exceptus. Variae sententiae de paratis doctrinae Canonibus; ac praesertim, An & quomodo Episcopi sint ex Iure Diuino.
PDF Capvt XV. Insignis Didaci Lainij dissertatio de institutione Episcoporum, & noua Suauis mendacia.
PDF Capvt XVI. Altempsij Cardinalis discessus. Pontificis consilium de addendis Legatis; sed depositum. Nouae tricae in reficienda forma septimi Canonis, ad Episcoporum institutionem spectantis.
PDF Capvt XVII. Diploma Pontificis ad reformanda Vaticana Comitia. Mantuani propositio in conuentu de Mansione. Regis Catholici litterae ad Hispanos Praesules. Caesaris litterae ad suos Oratores. Sessionis prorogatio Gallis postulantibus priùs Pontifici probata, posteà improbata, sed serò. Lotharingi Cardinalis aduentus.
PDF Historiae Concilii Tridentini Liber Decimvsnonvs.
PDF Argvmentvm.
PDF Capvt Primvm. Prima Lotharingi colloquia cum Legatis, & mandata ipsi tradita.
PDF Capvt II. Episcopi Canadiensis obitus. Epistola Lotharingi ad Pontificem; & eiusdem colloquia cum Piscario. Huius studia Tridenti cum Episcopis Hispanis adhibita pro Sede Apostolica. Episcopus Viterbiensis à Pontifice ad Synodum missus Lotharingi gratiâ, & quae cum eo agi coepta. Consilia à Lotharingo Legatis proposita ad sedandam dissensionem de Institutione Episcoporum.
PDF Capvt III. Lotharingus in generali coetu exceptus. Epistola Regis Galliae à Lansaco reddita Concilio. Eiusdem Lotharingi dissertatio. Primi Legati verba, & responsum ab Archiepiscopo Iadrensi communi nomine redditum. Noua oratio Oratoris Ferrerij.
PDF Capvt IV. Gallorum alienatio à Simonetta. Varia inter Lotharingum & Gualterium colloquia. Sessio prorogata pro arbitratu, sed cum restrictione, vt certus dies intra dies octo denuntietur. Obitus Ioannis Baptistae Osij Episcopi Reatini, Ioannis Cardinalis Medicei, & Frederici Comitis Borromaei, geniti ex sorore Pontificis. Discessus Oratoris Bauarici. Difficultas in componenda dissensione inter Oratores Galliae & Hispaniae.
PDF Capvt V. Lotharingi sensus: adhibita Hispanis officia Molinei Senatoris. Perturbatio in coetu, Episcoporum Guadicensis & Aliphensis causâ. Rex Bohemiae Romanorum Rex renuntiatus. Regis Nauarrae obitus.
PDF Capvt VI. Lotharingi oratio; & noua Canonum forma ab eo proposita. Reliquorum Gallorum sententiae. Varia opinamenta de altera propositione Lotharingi.
PDF Capvt VII. Responsum Pontificis, vt Vicecomes Romam mittatur. Propositum de mansione Decretum, & hac de re Lotharingi sententia. Nouae significationes moderatae Regis Hispani ad suos Episcopos, ne Pontifex, neque Galli offenderentur.
PDF Capvt VIII. Opinamenta de mansionis Decreto. Sensus Pontificis. Querimoniae Lotharingi. Maturata Vicecomitis missio. Noua prorogatio Sessionis, & quâ formâ.
PDF Capvt IX. Tradita Vicecomiti mandata à Legatis cùm ad Pontificem mittitur. Adhibita à Gualterio studia ad amouendas iterum suspiciones & acrimonias inter Pontificem & Lotharingum.
PDF Capvt X. Amicitia inter Fererium & Gualterium per speciem contracta. Caesarianorum studia erga Gallos per eum cognita. Pelueus ad Senonensem Archiepiscopatum promotus in gratiam Lotharingi. Solemnis supplicatio, pro rebus Religionis in Gallia. Nuntij victoriae paulò pòst allati. Sessionis prorogatio.
PDF Capvt XI. Triginta quatuor postulata, à Gallicis Oratoribus Regis nomine Legatis tradita. Lotharingi de his significatio. Gualterius Romam profectus, cum Pontifice de iisdem acturus.
PDF Capvt XII. Vicecomitis aduentus Romam. Gonzaga & Mediceus Cardinales creati. Pontificis consilia Bononiam se conferendi, eoque accersendi Synodum; sed contrarium Mantuani consilium. Adhibita à Nuntiis studia cum Hispaniae Rege; eiusque iussa Lunensi Comiti, & Gastellio, qui à secretis erat, data. Moderati piique eiusdem sensus de loco superiori. Lunensis à Pontifice ac Legatis per Scipionem Lancellottum inuitatus. Mandata ad Praesides scripta de ratione agendi cum Lotharingo, ac de discordiis componendis.
PDF Capvt XIII. Mors Ludouici Theoduli; vnde materia suppetit ad duos alios Episcopos remunerandos. Liberum Legatorum responsum memoratis litteris Borromaei. Agitata ab ipsis cum Lotharingo super septimo & octauo Canone. Dies Sessioni delectus. Difficultates obiectae Lotharingo à suis, & ab Hispanis. Ipse & Madruccius destinati ad componendam controuersiam de mansionis Decreto.
PDF Capvt XIV. Decretum de mansione à Lotharingo ac Madruccio reconcinnatum. Nouae difficultates inde subortae. Oratorum Galliae colloquium cum Legatis de praerogatiua Pontificis supra Concilium.
PDF Capvt XV. Oratoris Sabaudi aduentus ad Concilium. Lancellotti reditus Tridentum. Obstacula ne Lunensis accedat, ob loci controuersiam. Acta super eo cum Gallis à Legatis. Responsa quae Vicecomes retulit Româ communibus Praesidum mandatis, & peculiaribus Mantuani.
PDF Capvt XVI. Errata Suauis. Difficultates tunc insolubiles habitae, tum in discordia inter Gallum Hispanumque Oratorem, tum de Canonibus Decretisque memoratis. Lotharingi epistola ad se purgandum Romam missa. Consilium concorditer susceptum, & re completum prorogandi Sessionem ad 22. Aprilis, & interim expendendi argumentum Matrimonij.
PDF Historiae Concilii Tridentini Liber Vigesimvs.
PDF Argvmentvm.
PDF Capvt Primvm. Aduentus Caesaris Oenipontem. Commendonus ad eum missus à Legatis. Articuli de Matrimonio Theologis minoribus traditi. Altercatio inter ipsos, coorta ex titulo Nationum, aegrè composita. Noua Gallorum postulata Legatis exhibita.
PDF Capvt II. Priores Theologorum congressus. Patrum generalis conuentus. Gallici Regis epistola ibi reddita. Ferrerij oratio, & Synodi responsio.
PDF Capvt III. Aegritudo animorum in Lotharingo & Madruccio à Vicecomite comperta. Lotharingi profectio ad Caesarem. Quae significauit Pontifex de Concilio, de processu, de libertate, de suo Bononiam aduentu, de rebus per Legatos gestis, ac de Oratorum aemulatione.
PDF Capvt IV. Theologorum dubitationes. Profectio Madruccij ad Caesarem. Reditus Commendoni, eiusque narratio de sensibus Caesaris & Germanorum, & quid inde sperandum esset. Lotharingus illic exceptus. Theologorum consilium à Caesare postulatum de varijs articulis, & responsa super illis Petri Canisij.
PDF Capvt V. Legatorum cogitata de recitatis articulis à Caesare propositis. Agitata Oeniponti à Lotharingo. Eius regressus. Propitia spes ab eo Legatis facta de Caesaris animo; ac de euentu.
PDF Capvt VI. Ducis Mantuani accessus Tridentum, dum pergit ad Caesarem. Defunctus ibi Cardinalis eius patruus. Ipsius conditiones, & res ab eo gestae, paucis expositae. Communis moestitia. Petitiones Legatorum ad alium collegam obtinendum. Industria Caesarianorum Gallorumque, quò electio in Lotharingum caderet. A Pontifice Moronus & Nauagerus electi. Reuersio Gualterij Tridentum. Caedes Guisij Ducis, ibidem cognita.
PDF Capvt VII. Legationis cupiditas in Lotharingo. Querimoniae, quòd ea sibi non offeretur. Agitata à Legatis cum ipso & cum Caesaris Oratoribus de mansionis decreto. Morbus & obitus Seripandi. Breuis commemoratio eorum quae laudabiliter ille geßit.
PDF Capvt VIII. Armorum tumultus Tridenti inter varias Nationes, aegrè tandem sedati. Caesaris litterae ad Praesides, & ad Pontificem, & quatuor ipsius postulata. Alterae ipsius ad eumdem litterae arcanae; & Pontificis ad vtraque responsum.
PDF Capvt IX. Noua Caesarianorum Gallorumque Oratorum apud Legatos petitio, & horum responsio. Discessus Lotharingi Venetias, eiusque ad Galliae Regem litterae. Vicecomes ad eum profectus, de aduentu Pontificis Bononiam cum illo acturus, & colloquij inter eos summa. Musottus à Lotharingo adscitus, vt sibi à Secretis esset, & Oliuus consueta Concilij munera prosecutus. Coetus Caesarianorum apud Guerrerum habitus de vsu Calicis, & auctoritate Pontificis. Transitus Mantuanae Ducis Tridento.
PDF Capvt X. Galliae pax. Capta hinc opportunitas à Gualterio arctiùs coniungendi Lotharingi cum Pontifice. Melitensis Oratoris aduentus Tridentum, & controuersia de loco. Aloysius Auila Philippi Regis Orator Romae: eius mandata, & Pontificis responsa.
PDF Capvt XI. Aduentus Tridentum Moroni Legati, ac posteà Lunensis. Prior ad Caesarem destinatus: eius colloquium cum varijs Principum Oratoribus, eiusdemque verba in coetu generali.
PDF Capvt XII. Nouum Lunensis colloquium de particula, proponentibus Legatis, cum Morono. Huius profectio Oenipontem versus. Agitata de loci controuersia inter duorum Regum Oratores. Lotharingi reditus, eiusque querelae & affectiones. Seßionis prorogatio, & quid in ea contigerit.
PDF Capvt XIII. Petri Soti obitus, eiusque ad Pontificem litterae. Aduentus Nauageri Tridentum. Acta à Morono Oeniponti cum Caesare de primis quatuor capitibus arcanae Ferdinandi epistolae ad Pontificem, suprà memoratae; hoc est, de Synodi diurnitate; vbi disseritur de suffragijs pro nationum numero computandis, de suspensione, de libertate, & de communicatione à Legatis cum Pontifice vsurpata.
PDF Capvt XIV. Alia in mandatis Moroni contenta. Ab eo cum Caesare agitata de particula, proponentibus Legatis. De diuisione à Caesare in suis litteris habita Episcoporum diuitum ac pauperum, qui Synodo intererant. De reformando Ecclesiae Capite. De promouendis Cardinalibus & Episcopis: & de ipsius Caesaris aduentu Bononiam.
PDF Capvt XV. Colloquia inter Caesarem & Legatum super capitibus recensitis; & ipsorum concordia, exceptis tribus, de quibus posteà per litteras ipsi conuenêre: & Moroni reditus ad Concilium.
PDF Capvt XVI. Villemeurius ad Caesarem missus à Lotharingo, & mandata illi tradita de rebus Concilij, & de Oratorum aemulatione; & responsa Caesaris. Colloquia inter Lotharingum & Nauagerum, & amicitia inter eos impulsu Pontificis contracta. Musottus Româ reuersus. Litterae Scotorum Reginae à Lotharingo redditae Conuentui generali. Eiusdem Lotharingi allocutio: ipsius & Granatensis in coetu sententiae de electione Praesulum Ecclesiasticorum, & de alijs argumentis.
PDF Capvt XVII. Multa Suauis vitia. Agitata Tridenti ac Romae de praerogatiua inter Oratores duorum Regum, & inita pro coetibus concordia. Sententia Archiepiscopi Lancianensis aduersus contumaciam absentium Germanorum; & lis iterùm excita per eam occasionem de facultate Procuratorum in Concilio. Moronus Tridentum reuersus: noua prorogatio vsque ad decimum quintum Iunij.
PDF Historiae Concilii Tridentini Liber Vigesimvsprimvs.
PDF Argvmentvm.
PDF Capvt Primvm. Lunensis in Conuentum ingreßus: eius ac Ferrerij mutuae denuntiationes. Oratio Lunensis nomine habita, & Synodi responsio. Gallorum commotio ex fama cuiusdam mandati, à Pontifice arcanò traditi de loci praerogatiua; & vera rei narratio. Vicecomes ad Ferrariensem Cardinalem missus. Varij libelli & opinamenta de suffragio Procuratorum in Synodo; & exitus controuersiae.
PDF Capvt II. Agitata priùs à Vicecomite, ac posteà à Lotharingo cum Ferrariensi Cardinali. Repugnantia ab Estensi comperta in Lotharingo; qui tamen reipsa posteà magis propitium Apostolicae Sedi se praebet. Difficultas de loco Oratoris Melitensis euicta. Postulatum Ducis Bauarici Synodo remissum, & Ormanettus ad illum mißus à Legatis. Fumanus, Concilio vt eßet à Secretis, additus. Laudes Gaspares de Foßo, & Ioannis Antonij Facchinetti.
PDF Capvt III. Biragi aduentus Tridentum. Epistola Regis Christianissimi ab eo delata, eiusque ad Patres oratio ad recentem pacem excusandam, & morum emendationem vrgendam. Diuturnae grauesque difficultates & contentiones de responso tandem composito. Suauis in hoc errata. Synodi translatio in aliquam Germaniae vrbem à Gallis optata, & à Carolo Rege per suum Oratorem proposita Philippo Regi, adiectâ contestatione, se aliter coactum iri ad rebus consulendum per propriae nationis Synodum: & grauia ex opposito ...
PDF Capvt IV. Complura ab Episcopis pronuntiata de corruptelis. Varia consilia habita ad componendos Canones de Summi Pontificis & Episcoporum auctoritate. Animaduersa de illis vocibus: Catholica, & Vniuersali, & Sedes Apostolica.
PDF Capvt V. Agitata clàm à Ferrerio cum Pontifice per Saracinellum, qui Gualterio à Secretis erat, Romam missum. Seßio praescripta idibus Iulijs Mandata Pontificis, Hispanis petentibus, vt declarari sinatur, aut tollatur particula, proponentibus Legatis; & vehemens eorum repugnantia, ac praesertim Moroni, posteà ab ipso Pontifice comprobata. Statuta à Caesare profectio Oeniponte Viennam, & quare. Suauis errata.
PDF Capvt VI. Libertas relicta Concilio à Pontifice, tum in disciplinae, tum in doctrinae sanctionibus Quo pacto ipse se purget ob concessas Mantuae Infulas Federico Gonzagae. Quid ageret de Cardinalibus. Lainij sententia; & Suauis in eum calumniae, cum alijs mendacijs, praesertim de sententijs Lotharingi.
PDF Capvt VII. Acta à Birago cum Caesare de translatione Concilij in Germaniam; & repugnantia offensa. Responsa id temporis à Synodo ad Biragum missa. Caesar Oeniponte profectus. Detrimenta in Gallia libertati Ecclesiasticae illata, & idcircò Pontificis expostulatio. Aduentus Episcoporum ac Theologorum Belgarum. Louaniensium Anglorumque postulata pro declaratione aduersus Elisabetham Reginam; sed Caesaris id dissuadentis rationes. Patrum studia apud Pontificem pro Archiepiscopo Toletano, in custodiam ...
PDF Capvt VIII. Studia Legatorum ad emendationem statuendam, abigendasque suspiciones, quòd ea ab ipsis declinaretur. Decretum de electione Episcoporum, ad futuram Sessionem repositum. Adhibitum studium ad munia minorum Ordinum indaganda, & de ijs constituta. Decretum propositum aduersus Episcopos Titulares; sed à maiori parte posteà reiectum. Mandata Pontificis de loco & honoribus exhibendis Oratori Hispano in solemnibus Ecclesiae festis. Grauissima tumultuatio hinc excîta festo diui Petri die.
PDF Capvt IX. Praesidum consilia, quò Gallorum contestationes retunderent. Declaratio & apparatus Lunensis ad executionem operis, & defensionem Pontificis. Varij Patrum sensus. Legatorum consilium priùs de re conficienda, posteà de suspendenda, & tandem tabellarius ab ipsis ad Pontificem missus.
PDF Capvt X. Responsa Pontificis ad Legatos & Lotharingum. Quae Lunensis significauit ad Pontificis defensionem. Concordia Tridenti composita inter Oratores ante Romanae responsionis aduentum: quae responsio idcircò posteà non vulgatur. Iudicium de varijs rebus, quae in hoc negotio contigerunt. Lansaci discessus.
PDF Capvt XI. Consilium Cardinalium & Oratoris Vargae, habitum à Pontifice de Canonum ac doctrinae forma à Legatis missa. Celebre Vargae scriptum. Votum Pontificis, vt omitterentur duae quaestiones magis contentiosae, & consimilis Caesaris voluntas, sed Hispanorum repugnantia; & propensio Hispanicae Aulae ad Synodum protrahendam. Lotharingi opera ad rem expediendam, & ad concordiam, quae priùs in Conuentu peculiari Praesulum praestantiorum stabilitur, & posteà in generali. Litterae ad Concilium à Belgij ...
PDF Capvt XII. Sessio vigesimatertia Diplomata Pontificia de Legatis, facultates Oratorum, aliaeque Principum litterae ibi recitatae. Decreta proposita tum ad Fidei dogmata declaranda, tum ad reformandas corruptelas. Comprobatio cum modica & paucorum repugnantia. Sessio futura ad diem decimumsextum Septembris destinata.
PDF Capvt XIII. Expenduntur variae Suauis narrationes, variaeque ratiocinationes ab eo allatae aut tamquam suae, aut tamquam aliorum. De ijs quae accidisse iam diximus; ac praecipuè, an adhibita à Pontifice cura, ne decernerentur sine concordia articuli controuersi, in ipsius rem esset, an potiùs in detrimentum, & ex solo publicae quietis desiderio.
PDF Historiae Concilii Tridentini Liber Vigesimvs Secvndvs.
PDF Argvmentvm.
PDF Capvt Primvm. Lunensis postulatum, vt iterum inuitentur Protestantes. Moroni repulsa. Obiecta à Lunensi sollicitis agendi modis ad Synodum absoluendam. Studia adhibita à Legatis apud Caesarem, ac Philippum Regem. Significata à Pontifice in Senatu. Res ab eo & Ministris Hispanis gestae ad impedienda consilia, quae illi suspicabantur in Lunensi. Orator Florentinus Tridenti mutatus. Querelae Gallorum partim simulatae, partim verae, de forma in Sessione habita, quod spectabat ad ritum; & quo pacto illis ...
PDF Capvt II. Obductae in Lotharingo vmbrae ob propositas emendationis leges. Variae in eo suspiciones in Moronum, sed disiectae. Eiusdem responsum inuitamento Pontificis. Gualterius Romam missus, & mandata ipsi tradita à duobus memoratis Cardinalibus. Iußa Pontificis post aduentum Gualterij, de fiducia cum Lotharingo & Madruccio exercenda; de celeritate, tametsi Lunensis repugnaret; & alia iußorum capita.
PDF Capvt III. Lunensis sermo ad Legatos de Praesulibus destinandis emendationi disciplinae, habito nationum respectu in eorum numero; & de ijs, quae ipsis apud Pontificem imputarat; & de Principibus laicis reformandis. Legatorum animaduersiones de suspensione aut absolutione Synodi. Noui Lunensis motus. Oblata amplißima à Venetis Oratoribus. Sententia Patrum selectorum, ad absoluendum Grimanum Patriarcham lata.
PDF Capvt IV. Patrum sententiae de Matrimonio, ac praesertim de clandestino irrito reddendo, & liberorum contractu, absque parentum consensu; & de vinculo dißoluendo adulterij causâ.
PDF Capvt V. Antinorus à Pontifice missus Tridentum, & mandata illi tradita. Caesaris responsa ad Moronum de Synodi prolatione, à Lunensi quaesita; & ad Lotharingum, de negotio à se illi proposito, quod cum Pontifice agitarat: & eiusdem Caesaris litterae ad suos Oratores, vt cum Lunensi consentirent in quibusdam capitibus; curarentque cum eodem, ne Constitutiones Laicorum Principum reformarentur, cum varijs eiusdem notationibus super iam paratis Decretis.
PDF Capvt VI. Dissensio inter Oratores Caesaris & Legatos, de ijs omittendis quae ad Principes laicos pertinebant; & quo pacto composita. Legati à Pontifice secretam abeundi facultatem postulantes, si quid accideret quo ad id adigerentur. Difficultas, an rata esset electio Ferdinandi in Regem Romanorum, & promptus Pontificis animus ad supplendos defectus, modò Rex certo quodam iureiurando se obstringeret, & legationem mitteret ad obedientiam profitendam. Maximiliani repugnantia, & rationes vtrimque ...
PDF Capvt VII. Concordia inter Moronum & Archiepiscopum Pragensem. Postulatio Lunensis apud Pontificem, vt leges ad Comitia Pontificia & Purpuratorum Collegium reformanda, ferantur à Synodo. Responsa illi reddita Pontificis nomine à Legatis.
PDF Capvt VIII. Consilium à Legatis susceptum, vt emendationis capita minuerentur. Quaedam adiecta, petente Lunensi, de primis instantijs, ad inducendam Mediolanum sacram Inquisitionem agitata. Turbae hinc ortae, sed sedatae. Falsae ratiocinationes Suauis de Decreto clandestinorum coniugiorum. Variae Patrum sententiae de Matrimonio.
PDF Capvt IX. Perturbatio inter Episcopos, quòd omittebatur articulus de Principibus laicis. Rumor de suspensione, & vnde excîtus. Peculiares coetus Praesulum & minorum Theologorum ad concordandam controuersiam de matrimonio clandestino, & quo exitu. Prorogandae Seßionis neceßitas.
PDF Capvt X. Mandata Lunensi tradita à Philippo Rege. Prorogatio Seßionis ad vndecimam Septembris. Responsum Caesaris redditum suis Oratoribus, & Morono, de articulo Principum laicorum, & de reliquis capitibus reformatis.
PDF Capvt XI. Propitia Grimano Patriarchae sententia. Lotharingus Romam profectus. Commendonus in Poloniam mißus. Vicecomes accitus à Pontifice, & mandata ipsi à Legatis tradita.
PDF Historiae Concilii Tridentini Liber Vigesimvs Tertivs.
PDF Argvmentvm.
PDF Capvt Primvm. Mandata à Rege Galliae suis Oratoribus & Lotharingo tradita. Epistola à Lotharingo illi rescripta. Ferrerius ad exequenda mandata contestatus. Responsio Episcopi Montis Falisci. Varia Suauis errata.
PDF Capvt II. Coorta contentio cum Oratore Hispano de particula, proponentibus Legatis. Mandata ad ipsum à Philippo Rege super eo missa. De hoc Patrum & aliorum, ac praesertim Caesarianorum sensus. Induciae de hac ipsa re vsque ad Caesaris responsum.
PDF Capvt III. Dictae in coetu Generali sententiae super viginti vno capitibus de morum correctionibus.
PDF Capvt IV. Ratio inita ad celeriter componenda Decreta, quibus maiori parti satisfierit. Voluntas Caesaris ac Romanorum Regis de conclusione Concilij, etiamsi repugnarent Hispani. Consilia super eo à Delfino data Morono, & ab hoc Pontifici. Caesaris notae de Decretis postremò reconcinnatis. Eiusdem sensus de Principibus reformandis. Discessus Ferrerij. Querelae Tridenti, de collationibus à Pontifice quibusdam factis, operâ Lotharingi.
PDF Capvt V. Caesaris responsa ad Lunensis postulata de particula, proponentibus Legatis: & intimi eiusdem sensus de Concilio. Quaestio difficilis concordiae de matrimonijs clandestinis; & petitio complurium Episcoporum, scripto exhibita, ad minuendam Archiepiscopis in ipsos potestatem.
PDF Capvt VI. Res constitutae inter Pontificem & Lotharingum Cardinalem de Concilio. Diploma Pontificis, quo componeretur controuersia de particula, proponentibus Legatis, & quo pacto composita. Aliae Lunensis dissensiones super articulo de primis instantijs. Pontificis sententia in complures Galliae Episcopos lata; & voluntas procedendi aduersus Reginam Nauarrae; sed oppositum Legatorum consilium. Mandata ab ipso tradita ad Concilium terminandum. Lotharingus Româ profectus. Eius Venetijs transitus. Res ab ...
PDF Capvt VII. Postremi coetus de Decretis, in Seßione vndecimo Nouembris firmandis. Variae discrepantiae, praesertim de primis causarum delationibus, ac de immunitate Ecclesiasticorum Collegiorum. Cur leuiter agitaretur emendatio Cardinalium: & suspiciones inter Farnesium & Moronum Cardinales. Dissertatio Româ mißa, & à Lotharingo comprobata, de celeri Synodi conclusione.
PDF Capvt VIII. Generalis congregatio decimo Nouembris. Canones ac Decreta comprobata cum aliqua repugnantia. Quid statutum fuerit de particulâ, saluâ Sedis Apostolicae auctoritate, ac de verbis, proponentibus Legatis. Turbatio propter controuersiam inter Episcopos & Archiepiscopos. Sessio vndecimo Nouembris. Canones & Decreta proposita tum de dogmate tum de abusibus matrimonij. Disceptatur de obseruatione aut transgreßione Decreti, legum relaxationes in matrimonijs rarò, ex causa, & gratis esse concedendas.
PDF Capvt IX. Contrariae sententiae de allatis Decretis, ac praesertim de matrimonio clandestino. Errata Suauis; &, quae ille obijcit, expensa.
PDF Capvt X. Sex priora Decreta in Sessione vigesimaquarta confirmata. Quatuor ibi mutationes ab ijs quae forma proposita continebat; tum de subiectione, quâ Episcopi Archiepiscopis subduntur; tum de itione ad Metropolitarum Ecclesias, praeterquam ad Synodos celebrandas; tum de visitatione, quâ inuisuntur ab illis praeterquam ex causis à Prouinciali Synodo comprobatis; tum de minoribus ipsorum causis cognoscendis, & de concedenda Episcopis facultate absoluendi delicta haeresis in foro conscientiae, etiam vbi ..
PDF Capvt XI. Vndecim alia emendationis Decreta vsque ad decimum septimum. Oppugnationes Suauis reiectae de Pensionibus, & de pluribus Sacerdotijs vni collatis.
PDF Capvt XII. Quatuor alia Decreta. Vnum potißimum omissum à Suaui in eorum compendio: alia ab eodem calumnijs perstricta, tum de sacerdotiorum animas procurantium collatione, tum de primis causarum iudicijs, tum de declaratione particulae, proponentibus Legatis. Patrum sententiae de his omnibus Decretis. Futurae Seßionis denuntiatio.
PDF Historiae Concilii Tridentini Liber Vigesimvs Qvartvs.
PDF Argvmentvm.
PDF Capvt Primvm. Documenta, quibus instruitur Vicecomes, Nuntius in Hispaniam missus, de conclusione & executione Concilij, de colloquio inter Principes, de coniugio Reginae Scotorum, de damnatione Reginae Nauarrae, de ijs quae à Pontifice petebant Galli & Hispani.
PDF Capvt II. Laetitia sensusque Pontificis ad celebratae Sessionis nuntium. Coetus habitus postridie à Legatis, & proposita à Lotharingo ad Synodum absoluendam cum Patrum propensione.
PDF Capvt III. Coetus de disciplina & dogmatibus: obiecti à Lunensi obices ne Synodus absolueretur.
PDF Capvt IV. Coetus habitus ad Synodum absoluendam, & susceptum consilium non omittendi dogmatis de Purgatorio, & Cultu Sanctorum, ac de Imaginibus. Conuentus à Lunensi coactus Praesulum Hispaniae Regi subiectorum, vt Synodi conclusioni obstiteretur. Quae Lotharingus cum Rege Galliae egerit de Concilio, & illius responsa. Nuntij de periculoso Pontificis morbo ad Lunensem, & posteà ad Legatos delati, & studia ab illis impensa ad opus finiendum. Generalis Congregatio secundo Decembris.
PDF Capvt V. Noui nuntij de meliori Pontificis statu. Decreta composita. Sessio vigesimaquinta. Quae continentur in Decretis de Purgatorio, de Imaginibus, de Reliquijs, & de Inuocatione Sanctorum; & de primis quatuordecim articulis super Regularibus.
PDF Capvt VI. Alia octo de disciplina Regularium capita. Consilium, vt annus decimusoctauus exigeretur tamquam neceßarius ad professionem, cur mutatum. Manifestum Suauis mendacium de exceptione Societatis Iesu in capite decimosexto habita. Patrum sententiae in Seßione de viginti duobus capitatibus recitatis.
PDF Capvt VII. Viginti & vnum Decreta de generali emendatione. Patrum de ipsis iudicia, & eiusdem Seßionis prorogatio in diem posterum.
PDF Capvt VIII. Decretum de Indulgentijs digestum & comprobatum ante reditum ad Seßionem; & quae ratio sit habita de Cruciatis. Alterum decretum de ciborum discrimine, de ieiunijs, & de festis diebus. Tertium de Catechismo, de Indice librorum, de Breuiario, de Missali. Quartum de loco Oratorum. Quintum de obseruatione Decretorum quae à Synodo confecta fuerant. Sextum de recitandis Decretis, firmatis in Synodo Pauli & Iulij; & de fine Concilij Acclamationes subsecutae, & titulus per eas Pontifici tributus. ...
PDF Capvt IX. Duorum Legatorum reditus Romam, & cur non omnium. Concilium in Senatu confirmatum à Pontifice; & eiusdem studia, vt integrè obseruaretur. Quae depingit in hoc Suauis, confutata. Declaratio temporis, ex quo Synodus obstringere incipiebat. Laetitia Catholicorum ob eam confirmationem; & gratulationes cum Pontifice habitae à Lusitano Rege, qui plenam obseruationem Concilij in cunctis suis ditionibus praecipit.
PDF Capvt X. Obiecta à Ferrerio duarum Seßionum postremarum Decretis, ne acciperentur in Gallia. Alia Suauiana commenta ab Auctore confutata de iurisdictione Ecclesiastica, de iure Patronatus, de facultate poßidendi bona stabilia mendicantibus concessa, & de Commendis.
PDF Capvt XI. Synodus Venetijs excepta. Adhibita à Pontifice studia, vt pariter exciperetur in Gallia; & interiectae difficultates. Melior in Hispania successus. Superior locus à Pontifice tributus Oratori Gallico in Pontificio sacello.
PDF Capvt XII. Regis Hispani moderatio de loco dato Galliae Oratori. Accepta Synodus eius iussu etiam in Sicilia & in Belgio. Quae Suauis refert tamquam in Germania obiecta Concilio. Petitiones Caesaris & Bauari pro Calicis vsu, alijsque relaxationibus legum Ecclesiasticarum. Calicis vsus tandem conceßus cum varijs conditionibus ac limitationibus; & in Germania per summam laetitiam exceptus, sed nullo fructu. Ferdinandi Caesaris mors. Honores illi exhibiti à Pontifice. Concilium in magna Germaniae parte ...
PDF Capvt XIII. Concilium in Poloniae Comitijs Commendoni operâ exceptum Suauis calumnia de quadam Cardinalium creatione.
PDF Capvt XIV. Quae sparsim in Opere de libertate Concilij ostensa sunt, & quid boni reuerà illud Aulae Romanae contulerit, renarrantur.
PDF Syllabvs Errorum Historiae Suauis, de veritate facti; qui errores certißimis testimonijs euidenter hoc Opere conuincuntur.
PDF Index Rervm Notabilivm, Quae his octo Libris continentur.
PDF Vorsatz
PDF Rückdeckel
PDF Rücken
PDF 2
PDF Pars Prima